monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXVII <<<     >>> XXIX

Caput XXVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae veraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. Quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id verum esse adfirmet dicere voluisse. Inducit enim hominem revixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant.
2 Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse invicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse victuros, atque ita esse factum, donec postea morerentur. Sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse novimus et huic quidem redditos vitae, sed non eo modo ut non morerentur ulterius.
3 Mirabilius autem quiddam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putavi verba ipsa ponenda. "Genethliaci quidam scripserunt", inquit, "esse in renascendis hominibus quam appellant παλιγγενεσίαν Graeci; hac scripserunt confici in annis numero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem."
Iste Varro quidem sive illi genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum commemoravit sententiam) aliquid dixerunt, quod licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae), tamen multa illius inpossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta convellit et destruit.
4 Qui enim hoc sentiunt sive senserunt, non eis visum est fieri non posse, ut dilapsa cadavera in auras in pulverem, in cinerem in umores, in corpora vescentium bestiarum vel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant, quod fuerunt. Quapropter Plato et Porphyrius, vel potius quicumque illos diligunt et adhuc vivunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat Christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter vivant, adsumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione solvetur.